AD COMPLETORIUM
Capela da Imaculada Conceição
Priorado São Lucas, Roma
XIII - Iulius - MMXVIII
Todos devem está de batina e sobrepeliz. No altar, deve haver apenas 2 velas acesas se for o Divino Oficio for rezada, se for cantada, 6 velas e for uma comemoração, porém rezada, 4 velas, caso o contrário (se for cantada) as 6 velas devem está acesas. Não se beija o altar.
O leitor se inclina e pede a benção.
Iube, Dómine, benedícere.
S. Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. Amen.
Leitura breve
1 Pd. 5:8-9
Fratres: Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in fide.
S. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
S. Adiutórium nóstrum + in nómine Dómini. *Benzo-me*
R. Qui fecit cælum et terram.
Se faz então o exame de consciência, e no sussurro ao sacerdote, se reza o Pater-Noster.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Após o Pater-Noster, o sacerdote inclinado em direção ao altar diz:
*Inclino-me.*
S. Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
Os presentes voltados para o celebrante, dizem:
*Volto-me para o sacerdote.*
R. Misereátur tui omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam.
S. Amen.
Os presentes inclinados profundamente em direção ao altar, dizem:
R. Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi, pater: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, oráre pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
O sacerdote diz as seguintes palavras:
S. Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam.
R. Amen.
O sacerdote traça o sinal da cruz e os presentes se benzem.
S. Indulgéntiam, + absolutionem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
S. Convérte nos Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis.
S. Deus + in adiutórium meum inténde. *Benzo-me*
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.
S. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Inclino-me*
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Aleluia. *Ergo-me*
Salmos
De pé, um do coro 1, de pé enquanto os outros se sentam, recita a primeira frase da antífona, depois, se senta enquanto o coro 1 responde o restante.
Os clérigos usam o barrete.
Ant. Voce mea * ad Dóminum clamávi: neque obliviscétur miseréri Deus.
Salmo 76, 2-13
Logo, o coro 2, continua o salmo. Cada versículo, se divide entre o coro 1 e 2.
Coro 2. Voce mea ad Dóminum clamávi: voce mea ad Deum, et inténdit mihi.
Coro 1. In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, mánibus meis nocte contra eum: et non sum decéptus.
Coro 2. Rénuit consolári ánima mea, memor fui Dei, et delectátus sum, et exercitátus sum: et defécit spíritus meus.
Coro 1. Anticipavérunt vigílias óculi mei: turbátus sum, et non sum locútus.
Coro 2. Cogitávi dies antíquos: et annos ætérnos in mente hábui.
Coro 1. Et meditátus sum nocte cum corde meo et exercitábar, et scopébam spíritum meum.
Coro 2. Numquid in ætérnum proíciet Deus: aut non appónet ut complacítior sit adhuc?
Coro 1. Aut in finem misericórdiam suam abscíndet, a generatióne in generatiónem?
Coro 2. Aut obliviscétur miseréri Deus? aut continébit in ira sua misericórdias suas?
Coro 1. Et dixi: Nunc cœpi: hæc mutátio déxteræ Excélsi.
Coro 2. Memor fui óperum Dómini: quia memor ero ab inítio mirabílium tuórum.
Coro 1. Et meditábor in ómnibus opéribus tuis: et in adinventiónibus tuis exercébor.
Se levantam, retiram o barrete e se inclinam em direção ao altar.
Coro 2. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Inclino-me*
Coro 1. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Aleluia. *Ergo-me*
Logo, se sentam, colocam o barrete.
Salmo 76, 14-21
Coro 2. Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster? tu es Deus qui facis mirabília.
Coro 1. Notam fecísti in pópulis virtútem tuam: redemísti in brácchio tuo pópulum tuum, fílios Iacob et Ioseph.
Coro 2. Vidérunt te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ: et timuérunt, et turbátæ sunt abýssi.
Coro 1. Multitúdo sónitus aquárum: vocem dedérunt nubes.
Coro 2. Étenim sagíttæ tuæ tránseunt: vox tonítrui tui in rota.
Coro 1. Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ: commóta est, et contrémuit terra.
Coro 2. In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis: et vestígia tua non cognoscéntur.
Coro 1. Deduxísti sicut oves pópulum tuum, in manu Móysi et Aaron.
Se levantam, retiram o barrete e se inclinam em direção ao altar.
Coro 2. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Inclino-me*
Coro 1. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Aleluia. *Ergo-me*
Logo, se sentam, colocam o barrete.
Salmo 85
Coro 2. Inclína, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: quóniam inops, et pauper sum ego.
Coro 1. Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
Coro 2. Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
Coro 1. Quóniam tu, Dómine, suávis, et mitis: et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.
Coro 2. Áuribus pércipe, Dómine, oratiónem meam: et inténde voci deprecatiónis meæ.
Coro 1. In die tribulatiónis meæ clamávi ad te: quia exaudísti me.
Coro 2. Non est símilis tui in diis, Dómine: et non est secúndum ópera tua.
Coro 1. Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine: et glorificábunt nomen tuum.
Coro 2. Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: tu es Deus solus.
Coro 1. Deduc me, Dómine, in via tua, et ingrédiar in veritáte tua: lætétur cor meum ut tímeat nomen tuum.
Coro 2. Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, et glorificábo nomen tuum in ætérnum:
Coro 1. Quia misericórdia tua magna est super me: et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.
Coro 2. Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: et non proposuérunt te in conspéctu suo.
Coro 1. Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax,
Coro 2. Réspice in me, et miserére mei, da impérium tuum púero tuo: et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.
Coro 1. Fac mecum signum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: quóniam tu, Dómine, adiuvísti me, et consolátus es me.
Se levantam, retiram o barrete e se inclinam em direção ao altar.
Coro 2. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Inclino-me*
Coro 1. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Aleluia. *Ergo-me*
Então todos juntos, recitam a antífona.
Ant. Voce mea ad Dóminum clamávi: neque obliviscétur miseréri Deus.
Hino
Coro 1. Te lucis ante términum, rerum Creátor, póscimus, ut pro tua cleméntia sis præsul et custódia.
Coro 2. Procul recédant sómnia, et nóctium phantásmata; hostémque nóstrum cómprime, ne polluántur córpora.
Aqui todos se inclinam em direção ao altar e só erguem após o "per omne sáeculum".
Coro 1. Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Únice, Cum Spíritu Paráclito Regnans per omne sǽculum. Amén.
Versos do capítulo responsório
Um do coro 2, recita o verso e após todos respondem "Deo grátias".
Jer 14, 9
Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos, Dómine, Deus noster.
R. Deo grátias.
S. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum.
R. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum.
S. Redemísti nos, Dómine, Deus veritátis.
R. Comméndo spíritum meum.
Aqui todos fazem vênia e direção ao altar.
S. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Vênia*
R. In manus tuas, Dómine, Comméndo spíritum meum.
S. Custódi nos, Dómine, ut pupíllam óculi.
R. Sub umbra alárum tuárum prótege nos.
Cântico de Simão
Ant. Salva nos, * Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace.
De pé, um do coro 1, recita a primeira frase da antífona, depois, e o coro 1 responde o restante. Se benzem nas palavras "Nunc dimíttis".
Lc 2, 29-32
Coro 2. Nunc dimíttis + servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace:
Coro 1. Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum,
Coro 2. Quod parásti ante fáciem ómnium populórum,
Coro 1. Lumen ad revelatiónem Géntium, et glóriam plebis tuæ Israël.
Inclinam em direção do altar.
Coro 2. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Inclino-me*
Coro 1. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. *Ergo-me*
Logo todos se sentam, recitam a antífona juntos.
Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace.
Oração
Aqui todos se levantam para a oração.
S. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
Aqui todos se inclinam voltados ao altar.
Orémus.
Vísita, quǽsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea lónge repélle: Ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et benedíctio tua sit super nos semper. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
Todos se erguem.
Conclusão
S. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
S. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
S. Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus: Pater, + et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Antífona final de Nossa Senhora
SALVE REGINAAAA,
MATEEER MISERICOORDIAEEE
VITAA, DULCEDO ET SPNES NOSTRA, SALVEEEE
AD TE CLAAAMAMUUS
EXSULEEES FILII HEVAEEEEE
AD TE SUSPIRAAMUUS
GEMENTEES ET FLEEENTES
IN HAAC LACRIMARUM VALLEE
EIA ERGOOO
ADVOCATAAA NOSTRAAAA
ILLOS TUOOOS
MISERICORDES OCULOOOOOS
AD NOS CONVERTEE
ET IESUUUUM *Vênia*
BENEDICTUM FRUCTUM VENTRIS TUIIIIII
NOOOOBIIIIIS
POST HOC EXSILIUUUUM
OSTENDEEEEEEEEE
OOOOOO OOOO OOOO CLEMENNS
OOOO OOOOO OOOO OOO PIAAAAAAAA
OOOO OOOO OOOO OOOOO DULCIIIIS
VIRGOOO MARIAAAAAAA
S. ORA PRO NOBIS, SANCTAAA DEII GENETRIIIIIX.
R. UT DIGNI EFFICIAMUR PROMISSIONIBUS CHRISTIIII.
OREMUUUUUS.
OMNIPOTENS SEMPITERNE DEUUUUS
QUI GLORIOSAEEE VIRGINIS MATRIS MARIAEEEE
CORPUS ET ANIMAM UT DIGNUM FILII TUIIII
HABITACULUM EFFICI MERETUUUUUR
SPIRITU SANCTOO COOPERANTEEEE
PRAEPARASTI
DA UT CUIUS COMMEMORATICIO LAETAMUUUUUR
EIUS PIA INTERCESSIONEE
AB INSTANTIBUS MALIS ET A MORTE PERPETUA LIBEREMUUUUR
PER EUMDEM CHRISTUM DOMINUM NOSTRUUUUM.
R. AMEEEEEEN.
Todos se benzem quando se fala "Divinum auxilium".
S. Divínum auxílium + máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Após a oração, todos se ajoelham fazendo uns instante de ação de graça, esperam o sacerdote sair e todos vão saindo de todos em dois.