Este site não pertence à Igreja Católica da Realidade. Somos uma representação dela em um jogo virtual conhecido como Habbo.

Ad Completorium (14.07) | IBP

AD COMPLETORIUM
Capela da Imaculada Conceição
Priorado São Lucas, Roma
XIV - Iulius - MMXVIII

Todos devem está de batina e sobrepeliz. No altar, deve haver apenas 2 velas acesas se for o Divino Oficio for rezada, se for cantada, 6 velas e for uma comemoração, porém rezada, 4 velas, caso o contrário (se for cantada) as 6 velas devem está acesas. Não se beija o altar.

O leitor se inclina e pede a benção.

Iube, Dómine, benedícere.
S. Noctem quiétam et finem perféctum concédat nobis Dóminus omnípotens. Amen.

Leitura breve
1 Pd. 5:8-9
Fratres: Sóbrii estóte, et vigiláte: quia adversárius vester diábolus tamquam leo rúgiens círcuit, quærens quem dévoret: cui resístite fortes in fide.
S. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.

S. Adiutórium nóstrum + in nómine Dómini. *Benzo-me*
R. Qui fecit cælum et terram.

Se faz então o exame de consciência, e no sussurro ao sacerdote, se reza o Pater-Noster.

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.

Após o Pater-Noster, o sacerdote inclinado em direção ao altar diz:

*Inclino-me.*

S. Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, oráre pro me ad Dóminum, Deum nostrum.

Os presentes voltados para o celebrante, dizem:

*Volto-me para o sacerdote.*

R. Misereátur tui omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam.
S. Amen.

Os presentes inclinados profundamente em direção ao altar, dizem:

R. Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Ioánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi, pater: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Ioánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, oráre pro me ad Dóminum, Deum nostrum.

O sacerdote diz as seguintes palavras:

S. Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam.
R. Amen.

O sacerdote traça o sinal da cruz e os presentes se benzem.

S. Indulgéntiam, + absolutionem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.

S. Convérte nos Deus, salutáris noster.
R. Et avérte iram tuam a nobis.

S. Deus + in adiutórium meum inténde. *Benzo-me*
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

S. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Inclino-me*
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Aleluia. *Ergo-me*

Salmos

De pé, um do coro 1, de pé enquanto os outros se sentam, recita a primeira frase da antífona, depois, se senta enquanto o coro 1 responde o restante.

Os clérigos usam o barrete.

Ant. Intret orátio mea * in conspéctu tuo, Dómine.

Salmo 87
Logo, o coro 2, continua o salmo. Cada versículo, se divide entre o coro 1 e 2.

Coro 2. Dómine, Deus salútis meæ: in die clamávi, et nocte coram te.
Coro 1. Intret in conspéctu tuo orátio mea: inclína aurem tuam ad precem meam:
Coro 2. Quia repléta est malis ánima mea: et vita mea inférno appropinquávit.
Coro 1. Aestimátus sum cum descendéntibus in lacum: factus sum sicut homo sine adiutório, inter mórtuos liber.
Coro 2. Sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris, quorum non es memor ámplius: et ipsi de manu tua repúlsi sunt.
Coro 1. Posuérunt me in lacu inferióri: in tenebrósis, et in umbra mortis.
Coro 2. Super me confirmátus est furor tuus: et omnes fluctus tuos induxísti super me.
Coro 1. Longe fecísti notos meos a me: posuérunt me abominatiónem sibi.
Coro 2. Tráditus sum, et non egrediébar: óculi mei languérunt præ inópia.
Coro 1. Clamávi ad te, Dómine, tota die: expándi ad te manus meas.
Coro 2. Numquid mórtuis fácies mirabília: aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi?
Coro 1. Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, et veritátem tuam in perditióne?
Coro 2. Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, et iustítia tua in terra obliviónis?
Coro 1. Et ego ad te, Dómine, clamávi: et mane orátio mea prævéniet te.
Coro 2. Ut quid, Dómine, repéllis oratiónem meam: avértis fáciem tuam a me?
Coro 1. Pauper sum ego, et in labóribus a iuventúte mea: exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus.
Coro 2. In me transiérunt iræ tuæ: et terróres tui conturbavérunt me.
Coro 1. Circumdedérunt me sicut aqua tota die: circumdedérunt me simul.
Coro 2. Elongásti a me amícum et próximum: et notos meos a miséria.

Se levantam, retiram o barrete e se inclinam em direção ao altar.

Coro 1. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Inclino-me*
Coro 2. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Aleluia. *Ergo-me*

Logo, se sentam, colocam o barrete.

Salmo 102, 1-12
Coro 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
Coro 2. Bénedic, ánima mea, Dómino: et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Coro 1. Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: qui sanat omnes infirmitátes tuas.
Coro 2. Qui rédimit de intéritu vitam tuam: qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
Coro 1. Qui replet in bonis desidérium tuum: renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua:
Coro 2. Fáciens misericórdias Dóminus: et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
Coro 1. Notas fecit vias suas Móysi, fíliis Israël voluntátes suas.
Coro 2. Miserátor, et miséricors Dóminus: longánimis, et multum miséricors.
Coro 1. Non in perpétuum irascétur: neque in ætérnum comminábitur.
Coro 2. Non secúndum peccáta nostra fecit nobis: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
Coro 1. Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra: corroborávit misericórdiam suam super timéntes se.
Coro 2. Quantum distat ortus ab occidénte: longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

Se levantam, retiram o barrete e se inclinam em direção ao altar.

Coro 1. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Inclino-me*
Coro 2. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Aleluia. *Ergo-me*

Logo, se sentam, colocam o barrete.

Salmo 102, 13 - 22
Coro 1. Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se: * quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum.
Coro 2. Recordátus est quóniam pulvis sumus: * homo, sicut fænum dies eius, tamquam flos agri sic efflorébit.
Coro 1. Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: * et non cognóscet ámplius locum suum.
Coro 2. Misericórdia autem Dómini ab ætérno, * et usque in ætérnum super timéntes eum. Et iustítia illíus in fílios filiórum, * his qui servant testaméntum eius:
Coro 1. Et mémores sunt mandatórum ipsíus, * ad faciéndum ea.
Coro 2. Dóminus in cælo parávit sedem suam: * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
Coro 1. Benedícite Dómino, omnes Ángeli eius: * poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum eius.
Coro 2. Benedícite Dómino, omnes virtútes eius: * minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
Coro 1. Benedícite Dómino, ómnia ópera eius: * in omni loco dominatiónis eius, bénedic, ánima mea, Dómino.

Se levantam, retiram o barrete e se inclinam em direção ao altar.

Coro 2. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Inclino-me*
Coro 1. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. Aleluia. *Ergo-me*

Então todos juntos, recitam a antífona.

Ant. Intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.

Hino

Coro 1. Te lucis ante términum, rerum Creátor, póscimus, ut pro tua cleméntia sis præsul et custódia.

Coro 2. Procul recédant sómnia, et nóctium phantásmata; hostémque nóstrum cómprime, ne polluántur córpora.

Aqui todos se inclinam em direção ao altar e só erguem após o "per omne sáeculum".

Coro 1. Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Únice, Cum Spíritu Paráclito Regnans per omne sǽculum. Amén.

Versos do capítulo responsório

Um do coro 2, recita o verso e após todos respondem "Deo grátias".
Jer 14, 9
Tu autem in nobis es, Dómine, et nomen sanctum tuum invocátum est super nos: ne derelínquas nos, Dómine, Deus noster. 
R. Deo grátias.

S. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum. 
R. In manus tuas, Dómine, comméndo spíritum meum. 

S. Redemísti nos, Dómine, Deus veritátis. 
R. Comméndo spíritum meum.

Aqui todos fazem vênia e direção ao altar.

S. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Vênia*
R. In manus tuas, Dómine, Comméndo spíritum meum.

S. Custódi nos, Dómine, ut pupíllam óculi. 
R. Sub umbra alárum tuárum prótege nos. 

Cântico de Simão

Ant. Salva nos, * Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace.

De pé, um do coro 1, recita a primeira frase da antífona, depois, e o coro 1 responde o restante. Se benzem nas palavras "Nunc dimíttis".
Lc 2, 29-32
Coro 2. Nunc dimíttis + servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace:
Coro 1. Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum,
Coro 2. Quod parásti ante fáciem ómnium populórum,
Coro 1. Lumen ad revelatiónem Géntium, et glóriam plebis tuæ Israël.

Inclinam em direção do altar.

Coro 2. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. *Inclino-me*
Coro 1. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. *Ergo-me*

Logo todos se sentam, recitam a antífona juntos.

Ant. Salva nos, Dómine, vigilántes, custódi nos dormiéntes; ut vigilémus cum Christo, et requiescámus in pace.

Oração

Aqui todos se levantam para a oração.

S. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

Aqui todos se inclinam voltados ao altar.

Orémus.
Vísita, quǽsumus, Dómine, habitatiónem istam, et omnes insídias inimíci ab ea lónge repélle: Ángeli tui sancti hábitent in ea, qui nos in pace custódiant; et benedíctio tua sit super nos semper. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.

Todos se erguem.
Conclusão

S. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

S. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

S. Benedícat et custódiat nos omnípotens et miséricors Dóminus: Pater, + et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

Antífona final de Nossa Senhora

SALVE REGINAAAA,
MATEEER MISERICOORDIAEEE
VITAA, DULCEDO ET SPNES NOSTRA, SALVEEEE
AD TE CLAAAMAMUUS
EXSULEEES FILII HEVAEEEEE
AD TE SUSPIRAAMUUS
GEMENTEES ET FLEEENTES
IN HAAC LACRIMARUM VALLEE

EIA ERGOOO
ADVOCATAAA NOSTRAAAA
ILLOS TUOOOS
MISERICORDES OCULOOOOOS
AD NOS CONVERTEE
ET IESUUUUM *Vênia*
BENEDICTUM FRUCTUM VENTRIS TUIIIIII
NOOOOBIIIIIS
POST HOC EXSILIUUUUM
OSTENDEEEEEEEEE

OOOOOO OOOO OOOO CLEMENNS
OOOO OOOOO OOOO OOO PIAAAAAAAA
OOOO OOOO OOOO OOOOO DULCIIIIS
VIRGOOO MARIAAAAAAA

S. ORA PRO NOBIS, SANCTAAA DEII GENETRIIIIIX.
R. UT DIGNI EFFICIAMUR PROMISSIONIBUS CHRISTIIII.

OREMUUUUUS.
OMNIPOTENS SEMPITERNE DEUUUUS
QUI GLORIOSAEEE VIRGINIS MATRIS MARIAEEEE
CORPUS ET ANIMAM UT DIGNUM FILII TUIIII
HABITACULUM EFFICI MERETUUUUUR
SPIRITU SANCTOO COOPERANTEEEE
PRAEPARASTI
DA UT CUIUS COMMEMORATICIO LAETAMUUUUUR
EIUS PIA INTERCESSIONEE
AB INSTANTIBUS MALIS ET A MORTE PERPETUA LIBEREMUUUUR
PER EUMDEM CHRISTUM DOMINUM NOSTRUUUUM.

R. AMEEEEEEN.

Todos se benzem quando se fala "Divinum auxilium".

S. Divínum auxílium + máneat semper nobíscum.
R. Amen.

Após a oração, todos se ajoelham fazendo uns instante de ação de graça, esperam o sacerdote sair e todos vão saindo de todos em dois.